Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper,
et in saecula saeculorum.
Amen.
Iniquum hoc iudicium lubens ille subiit, ut te ab aeterna damnationis sententia absolveret.
Antiph. Dixerunt impii apud se non recte cogitantes: circumveniamus iustum, quoniam contrarius est operibus nostris: promittit se scientiam Dei habere, Filium Dei se nominat; videamus si sermones illius veri sunt, et si est vere Filius Dei, liberet eum de manibus nostris: morte turpissima condemnemus eum (Sap, 2).
Kyrie eleison.
Christe eleison.
Kyrie eleison.
V/. Proprio Filio suo non pepercit Deus.
R/. Sed pro nobis omnibus tradidit illum.
V/. Oblatus est quia ipse voluit.
R/. Et non aperuit os suum.
V/. Domine, exaudi orationem meam.
R/. Et clamor meus ad te veniat.
Oremus.
Domine Iesu Christe, qui de caelis ad terram de sinu Patris descendisti, et sanguinem tuum pretiosum in remissionem peccatorum nostrorum fudisti: te humiliter deprecamur, ut in die iudicii ad dexteram tuam audire mereamur: venite benedicti. Qui vivis et regnas cum Deo Patri in unitate Spiritus Sancti, Deus per omnia saecula saeculorum.
Amen.
V/. Sanctus Deus, sanctus fortis, sanctus immortalis.
R/. Miserere nobis.
V/. Benedicamus Domino.
R/. Deo gratias.
V/. Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace.
R/. Amen.
Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores (Psalm 128).
Antiph. Ave Rex noster, tu solus nostros es miseratus errores, Patri oboediens ductus es ad crucifigendum, ut agnus mansuetus ad occisionem. Tibi gloria Hosanna: tibi triumphus et victoria: tibi summae laudis et honoris corona.
Kyrie eleison.
Christe eleison.
Kyrie eleison.
V/. Disciplina pacis nostrae super eum.
R/. Et livore eius sanati sumus.
V/. Posuit in eo Dominus iniquitatem omnium nostrum.
R/. Propter scelus populi sui percussit eum.
V/. Domine, exaudi orationem meam.
R/. Et clamor meus ad te veniat.
Oremus.
Domine Iesu Christe...
Quantum pondus est peccatorum nostrorum, cui ille succubuit, quia omnia portat verbi virtutis suae (Iudae 1,3).
Antiph. Humiliavit semetipsum Dominus noster Iesus Christus usque ad mortem, mortem autem Crucis, propter quod et Deus exaltavit illum et donavit illi nomen, quod est super omne nomen (Phil 8,9).
Kyrie eleison.
Christe eleison.
Kyrie eleison.
V/. Vere languores nostros ipse portavit.
R/. Et dolores nostros ipse portavit.
V/. Ipse vulneratus est propter iniquitates nostras.
R/. Attritus est propter scelera nostra.
V/. Domine, exaudi orationem meam.
R/. Et clamor meus ad te veniat.
Oremus.
Domine Iesu Christe...
Quam acerbo doloris gladio cor matris, et cor amantissimi discipuli vulneratum fuerit ad hunc Iesu conspectum! Quem in te compassionis dolorem sentis.
Antiph. O vos omnes, qui transitis per viam, attendite et videte, si est dolor sicut dolor meus (Lam 1,12.16). Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquas, quia longe factus est a me consolator, convertens animam meam. Defecerunt prae lacrimis oculi mei: conturbata sunt omnia viscera mea: effusum est in terra iecur meum, super contritione filii mei, quoniam praevaluit inimicus (Lam 2,11).
Kyrie eleison.
Christe eleison.
Kyrie eleison.
V/. Magna est velut mare contritio tua.
R/. Quis medebitur tui?
V/. Tuam ipsius animam doloris gladius pertransivit.
R/. Ut revelentur ex multis cordibus cogitationes.
V/. Domine, exaudi orationem meam.
R/. Et clamor meus ad te veniat.
Oremus.
Domine Iesu Christe...
Coactus hic Crucem post Iesum portavit, quanto merito portasset sponte! Quae tua est promptitudo ad ferendam crucem Christi?
Antiph. Nos autem gloriari oportet in Cruce Domini nostri Iesu Christi, in quo est salus, vita et resurrectio nostra, per quem salvati et liberati sumus (Gal 6,14).
Kyrie eleison.
Christe eleison.
Kyrie eleison.
V/. Mihi autem absit gloriari, nisi in Cruce Domini nostri Iesu Christi.
R/. Per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo (Gal 6,14).
V/. Crux fidelis inter omnes, arbor una nobilis.
R/. Nulla silva talem profert, fronde, flore, germine.
V/. Domine, exaudi orationem meam.
R/. Et clamor meus ad te veniat.
Oremus.
Domine Iesu Christe...
Quam illa praeclarum speculum a Christo obtinuit! In hoc te semper contemplare.
Antiph. Ecce vidimus eum non habentem speciem neque decorem, despectum et novissimum virorum virum dolorum et scientem infirmitatem, et quasi absconditus vultus eius, unde nec reputavimus eum. Inglorius est inter viros aspectus eius, et forma eius inter filios hominum (Isa 53,3). Ipse autem est speciosus forma prae filiis hominum, cuius livore sanati sumus (Isa 53,5).
Kyrie eleison.
Christe eleison.
Kyrie eleison.
V/. Domine Deus virtutum converte nos.
R/. Et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
V/. Ne avertas faciem tuam a nobis.
R/. Et ne declines in ira a servis tuis.
V/. Domine, exaudi orationem meam.
R/. Et clamor meus ad te veniat.
Oremus.
Domine Iesu Christe...
Quomodo tu in iudicio extremo subsistes?
Antiph. Tradiderunt me in manus impiorum et inter iniquos proiecerunt me, et non pepercerunt animae meae (Iob 16,11). Congregati sunt adversum me fortes et sicut gigantes steterunt contra me terribilibus oculis intuentes et plaga crudeli percutientes subsannaverunt me (Lc 22,63).
Kyrie eleison.
Christe eleison.
Kyrie eleison.
V/. Ego autem sum vermis et non homo.
R/. Opprobrium hominum et abiectio plebis (Psalm 22,7).
V/. Omnes videntes me deriserunt me.
R/. Locuti sunt labiis et moverunt caput (Psalm 22,8).
V/. Domine, exaudi orationem meam.
R/. Et clamor meus ad te veniat.
Oremus.
Domine Iesu Christe...
Albrecht Dürer, Cristo, uomo dei dolori, 1493 c., Karlsruhe (Germania), Staatliche Kunsthalle.
I testi che si è scelto di proporre per la Via Crucis sono strettamente legati alle Sacre Scritture e, pur offrendo numerosi spunti di riflessione e meditazione, spiccano per vocazione alla preghiera, all'adorazione e attinenza ai testi biblici, con numerosi riferimenti ai Salmi, alle profezie di Isaia, al libro delle Lamentazioni e alla liturgia del Venerdì Santo.
La versione latina della Via Crucis si rifà al Coeleste palmetum (Palmeto celeste) di P. Guglielmo Nakateno S.I. nell'edizione del 1760. La versione italiana offerta è una sua traduzione, non ovunque letterale, realizzata appositamente per Preghiamo.org.