Ubi sunt lacrimae tuae, quibus sola peccata tua, nullam vero alium rei temporalis iacturam defleas?
Antiph. Filiae Ierusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flere, et super filios vestros. Quoniam ecce venient dies in quibus dicent: beatae steriles, et ventres quae non genuerunt, et ubera, quae non lactaverunt. Tunc incipient dicere montibus: cadite super nos; et collibus, operite nos. Quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet? (Lc 23,28-31)
Kyrie eleison.
Christe eleison.
Kyrie eleison.
V/. Spiritus oris nostri Christus Dominus.
R/. Captus est in peccatis nostris (Lam 4,20).
V/. Cecidit corona capitis nostris.
R/. Vae nobis quia peccavimus (Lam 5,16).
V/. Domine, exaudi orationem meam.
R/. Et clamor meus ad te veniat.
Oremus.
Domine Iesu Christe, qui de caelis ad terram de sinu Patris descendisti, et sanguinem tuum pretiosum in remissionem peccatorum nostrorum fudisti: te humiliter deprecamur, ut in die iudicii ad dexteram tuam audire mereamur: venite benedicti. Qui vivis et regnas cum Deo Patri in unitate Spiritus Sancti, Deus per omnia saecula saeculorum.
Amen.
Quoties peccatis nostris Christus opprimitur?
Antiph. Popule meus, quid feci tibi, aut in quo contristavi te? Responde mihi. Ego te eduxi de terra Aegypti, et tu me eduxisti ad patibulum Crucis. Ego te pavi manna per desertum quadraginta annis, et tu me cecidisti alapis et flagellis. Ego dedi tibi sceptrum regale, et tu dedisti capiti meo spineam coronam. Quid ultra debui tibi facere et non feci?
Kyrie eleison.
Christe eleison.
Kyrie eleison.
V/. Sicut ovis ad occisionem ductus est.
R/. Et quasi agnus coram tondente se obmutuit (Isa 53,7).
V/. Tradidit in mortem animam suam.
R/. Ut vivificaret populum suum (Cf. Isa 53,12).
V/. Domine, exaudi orationem meam.
R/. Et clamor meus ad te veniat.
Oremus.
Domine Iesu Christe...
Quam tu immitis es in pauperes? Idem Christo facis? (Cf. Mt 25,31-46)
Antiph. Popule meus, quid tibi feci, aut in quo contristavi te? Responde mihi. Ego eduxi te de domo servitutis in terram promissionis, et tu me descendentem e sinu Patris eduxisti ad mortem Crucis. Ego te plantavi vineam meam speciosissimam, et tu factus es mihi nimis amara. Ego te potavi aqua salutis de terra, et tu me potasti felle et aceto. Quid ultra debui tibi facere et non feci?
Kyrie eleison.
Christe eleison.
Kyrie eleison.
V/. Aruit tamquam testa virtus mea.
R/. Et lingua me adhaesit faucibus meis (Psalm 22,16).
V/. Dederunt in escam meam fel.
R/. Et in siti mea potaverunt me aceto (Psalm 69,22).
V/. Domine, exaudi orationem meam.
R/. Et clamor meus ad te veniat.
Oremus.
Domine Iesu Christe...
Quam fortia amoris sunt vincula quibus Iesus se tibi obstrinxit! Quibus tu vicissim te illi obstringis.
Antiph. Popule meus, quid tibi feci, aut in quo contristavi te? Ego te exaltavi magna virtute, et tu me suspendisti in patibulo Crucis. Ego te excelsiorem feci cunctis gentibus, et tu me saturasti opprobriis et maledictis. Ego ante te aperui Mare Rubrum, et tu aperuisti lancea latus meum. Quid ultra debui tibi facere, et non feci?
Kyrie eleison.
Christe eleison.
Kyrie eleison.
V/. Quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum?
R/. His plagatus sum in domo eorum, qui diligebant me.
V/. Foderunt manus meas et pedes meos.
R/. Et dinumeraverunt omnia ossa mea (Psalm 22,17-18).
V/. Domine, exaudi orationem meam.
R/. Et clamor meus ad te veniat.
Oremus.
Domine Iesu Christe...
Considera, quid moriens dixerit, et fecerit Iesus. Utinam tu similiter moriaris!
Antiph. Ecce quomodo moritur iustus / et nemo percipit corde / et viri iusti tolluntur, et nemo considerat. / A facie iniquitatis sublatus est iustus / et erit in pace memoria eius. / Tamquam agnus coram tondente / se obmutuit et non aperuit os suum / de angustia ed de judicio sublatus est / et erit in pace memoria eius.
Kyrie eleison.
Christe eleison.
Kyrie eleison.
V/. Christus factus est pro nobis oboediens usque ad mortem.
R/. Mortem autem Crucis (Cf. Fil 2,8).
V/. Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi.
R/. Quia per Sanctam Crucem tuam redemisti mundum.
V/. Domine, exaudi orationem meam.
R/. Et clamor meus ad te veniat.
Oremus.
Domine Iesu Christe...
Considera vehementes animae dolores Mariae, cum mortuum Filii sui corpus de cruce depositum suo complexu susciperet, et suis genibus sustineret. Caritas tantis eam doloribus affecit, eamque vere martyrem reddidit. Quamnam tu erga Salvatorem tuum sentis caritatem et commiserationem?
Antiph. Cui comparabo te, vel cui assimilabo te, filia Ierusalem? Cui exaequabo te, et consolabor te Virgo filia Sion? Magna est enim velut mare contritio tua. (Lam 2,13) O Mater misericordiae, fac ut tecum portem Christi mortem, passionis consortem.
Kyrie eleison.
Christe eleison.
Kyrie eleison.
V/. Per te salutem hauriamus, Virgo Maria,
R/. Ex vulneribus Christi.
V/. Pie Iesu, da per matrem me venire,
R/. Ad palmam victoriae.
V/. Domine, exaudi orationem meam.
R/. Et clamor meus ad te veniat.
Oremus.
Domine Iesu Christe...
Considera, o anima mea, quomodo corpus Iesu aromatibus condiatur, atque ita in monumento novo sepeliatur (Cf. Io 19,41-42; Mc 15,46; Mt 26,12). Quibus tu honoribus Iesum, Redemptorem tuum, quotidie, sive sacramentaliter, sive spiritualiter excipis? An pro Iesu tuo recipiendo semper conaris esse monumentum novum, et praeclaris virtutum ornamentis splendidum?
Antiph. Aestimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adiutorio, inter mortuos liber (Psalm 87,5-6) O bone Iesu, venio huc cum mulieribus ad monumentum, lamentans et flens quod adhuc tam indignum me reddidi, ad regnum gratiae tuae in corde meo conservandum et stabiliendum.
Kyrie eleison.
Christe eleison.
Kyrie eleison.
V/. Caro mea requiescet in spe.
R/. Et non dabis sanctum tuum videre corruptionem (Cf. Sal 16,10).
V/. Exsurge, Domine, adiuva me.
R/. Et redime me a peccatis meis.
V/. Domine, exaudi orationem meam.
R/. Et clamor meus ad te veniat.
Oremus.
Domine Iesu Christe...
Respice, quaesumus Domine, super hanc familiam tuam, pro qua Dominus noster Iesus Christus non dubitavit manibus tradi nocentium et Crucis subire tormentum. Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
Amen.
Domine Iesu, qui in sancta sindone, qua corpus tuum sacratissimum in Cruce depositum, a Ioseph involutum fuit, passionis tuae vestigia reliquisti: concede propitius, ut per mortem et sepulturam tuam ad resurrectionis gloriam perducamur. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
Amen.
La Sacra Sindone (particolare del volto).
I testi che si è scelto di proporre per la Via Crucis sono strettamente legati alle Sacre Scritture e, pur offrendo numerosi spunti di riflessione e meditazione, spiccano per vocazione alla preghiera, all'adorazione e attinenza ai testi biblici, con numerosi riferimenti ai Salmi, alle profezie di Isaia, al libro delle Lamentazioni e alla liturgia del Venerdì Santo.
La versione latina della Via Crucis si rifà al Coeleste palmetum (Palmeto celeste) di P. Guglielmo Nakateno S.I. nell'edizione del 1760. La versione italiana offerta è una sua traduzione, non ovunque letterale, realizzata appositamente per Preghiamo.org.